AMPHINOMUS et ANAPIUS

AMPHINOMUS et ANAPIUS
AMPHINOMUS, et ANAPIUS
Siculi fratres; cum Aetnae incendiô Catana urbs, et omnia prope Siciliae loca deflagrarent, parentes humeris impositos periculo subduxertunt. Vide Val. Max. l. 5. c. 4. ex. 4. Et. Senec. l. 3. de Benef. c. 37. Cornel. Severus in Aetna.
Amphinomus, fraterque, pari sub munere fortes,
Cum iam vicinis streperent incendia tectis,
Accipiunt, pigrumque patrem, matremque senilem.
Silius Ital. l. 14. v. 197.
Tum Catane nimium ar denti vicina Typhoeo,
Et generâsse pios quondam celeberrima fratres.
Vide Dausqueii notas ad locum istum p. 596

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ANAPIAS vel ANAPIUS — ANAPIAS, vel ANAPIUS vide Amphinomus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PII Fratres — et simpliciter Pii, Graece Εὐςεβεῖς, dicti sunt apud Catanenses Amphinomus et Anapius, qui, Aetnâ ignes evomente, parentes suos humeris sublatos servârunt, Strabo, l. 6. His honores in patria habitos, usque ad tempora sua, i. e. Antonini… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”